Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 238
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/238/ EXERCITATIO XXXV

Probat Deum curare et cognoscere

singularia.

 

His et similibus non obstantibus, dicimus

Deum curam gerere omnium

rerum, non solum in universali, verum etiam

in particulari. Idque probamus ratione ex

diametro opposita Peripateticae probationi.

Haec: autem est: Quia Deus singularia cognoscit.

Quod ostendemus totidem, quot illi negarunt

mediis.

Primo: Nullus locus est, a quo Deus excludatur

et proscribatur, quia esset finitus essentiae

circumscriptione et finitus potentia,

quippe esset in uno loco et non in alio, et esset

forma vel corpus quod eum terminaret, quare

reciperet divisionem. Nulli igitur licet designare,

Deus non est hic, quia esset in frusta

sectus. Est igitur ubique, quod, si ubique adest,

cuncta cognoscit, si non est caecus vel surdus,

prout est Averroistarum Deus.

Secundo: Si Deus non intelligit singularia,

ergo non intelligit perfecte seipsum. Consequens

est falsum, ex ipsorummet Averroistarum

confessione, ergo et antecedens.

Sequela maioris ita probatur: Non potest

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES